Encyclical Letter of Our Holy Father
Preis: | 16.95 EUR* (inkl. MWST zzgl. Versand - Preis kann jetzt höher sein!) |
Versand: | 0.00 EUR Versandkostenfrei innerhalb von Deutschland |
Partner: | buecher.de |
Hersteller: | Forgotten Books (Author, Unknown) |
Stand: | 2015-08-04 03:50:33 |
Produktbeschreibung
Excerpt from Encyclical Letter of Our Holy Father: By Divine Providence Pope Leo the Thirteenth on the Christian Constitution of States Deus enim, sicut in rebus, quae sunt quaeque cernuntur, causas genuit secundarias, in quibus perspici aliqua ratione posset natura actioque divina, quaeque ad eum finem, quo haec rerum spectat universitas, conducerent: ita in societate civili voluit esse principatum, quem qui gererent, ii imaginem quamdam divinae in genus humanum potestatis divinaeque providentiae referrent. Debet igitur imperium iustum esse, neque herile, sed quansi paternum, quia Dei iustissima in homines potestas est et cum paterna bonitate coniuncta: gerendum vero est ad utilitatem civium, quia qui praesunt ceteris, hae una de caussa praesunt, ut civitatis utilitatem tueantur. Neque ullo pacto committendum, unius, ut vel paucorum commodo serviat civilis auctoritas, cum ad commune omnium bonum constituta sit. Quod si, qui praesunt, delabantur in dominatum iniustum, si importunitate superbiave, si male populo consuluerint, sciant sibi rationem aliquando Deo esse reddendam, idque tant severius, quanto vel sanctiore in munere verati sint, vel gradum dignitatis altiorem obtinuerint. Potentes potenter tormenta patientur. - Ita sane maiestatem imperii reverentia civium honesta et liben comitabitur. Etenium cum semel in animum induxerint, pollere qui imperant, auctoritate a Deo data, ill quidem officia iusta ac debita esse sentient, dicto audientes esse principibus, eisdemque obsequium ac fidem praestare cim quadam similitudine pietatis, quae liberorum est erga parentes. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. - Spernere quippe potestatem legitimam, quavis eam in persona esse constiterit, non magis licet, quam divinae voluntati resistere: cui si qui resistant, in interitum ruunt voluntarium. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistant, ipsi sibi damnationem acquirunt. Quapropter obdientiam abiicere, et, per vim multitudinis, rem ad seditionem vocare est crime maiestatis, neque humanae tantum, sed etiam divinae. Hac ratione constitutam civitatem, perspicuum est, omnino debere plurimis maximisque officiis, quae impsam iungunt Deo, religione publica satisfacere. - Natura et ratio, quae iubet singulos sancte religioseque Deum colere, quod in eius potestate sumus. et quod ab eo profecti ad eumdem reverti debemus, eadem lege adstringit civilem communitatem. Homines enim communi societate coniuncti nihilo sunt minus in Dei potestate, quam singuli: About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
* Preis kann jetzt höher sein. Den aktuellen Stand und Informationen zu den Versandkosten finden sie auf der Homepage unseres Partners.